OFFARII

OFFARII
OFFARII
inter culinarios Veter. servos, ut et Coqui fuêre, magni lurconibus illis aestimati, uti videre est apud Plin. l. 9. c: 17. Val. Max. l. 9. c. 1. Alios, nec non supra. voce Coqui. Neque vero luxui solum, sed et valetudini, non parum hi inserviunt. Uti enim Paedotriba Gymnastae est minister, sic Medici Coquus, Galen. de Valet. tuenda. Ac apud Athenaeum, bonum Coquum debere esse bonum Medicum dicitur l. 7. Quare nec imperitus adsciscendus Coquus est et ubi is haeret, Medici oraculum consulendum. Quae causa, quod videmus de Coquinaria arte et olim Caelium Apitium et Proavorum aetate Paptistam seu Bartholomaeum Platinam, scripsisse: in quibus Auctoribus, quae solum irritamenta gulae sunt, ab iis, quae utilis valetudini tuendae vel recipiendae, probe discernenda, vide Gerh. Ioh. Voss. de Philosophia, c. 10. ubi de quatuor Medicinae famulis, et infra Particularius. Addam saltem, non Medicinae solum, sed et Astronomiae ac Gecmetriae Coquos suos peritos esse voluisse Athenienses, apud quos σεμνὸν ἡ Μαγειρικὴ, venerabilis ars Coquinaria fuit, uti discimus ex Athenaeo l. 4. Nec mirum, cum inter praecipuos Sacrorum ministros etiam Coquum habuerint, uti docet Franc. Rossaeus Archaeologiae Attic. l. 6. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • COQUI ac Offarii — magni apud Romanos, sequiori aevô, habiti sunt. Plin. l. 9. c. 17. extr. At nunc Coci triumphorum pretiis parantur, et Cocorum prsces: nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris, quam qui peritissime censum Domini mergit. Et Val. Max. l. 9. c …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERVI — vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen. c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4. Primum inde repertium Servitii nomen: cuncti… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”